TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Grande hoc! magnum hoc! Tu quid, captive? ubi jaces? In carne, sub morte. Quis ergo ille? quis tu? et quid ille postea? Propter quem? Quis ille, nisi quod dictum est, Verbum? Quod Verbum? ne forte sonat et transit? Verbum Deus apud Deum; Verbum per quod facta sunt omnia. Quid propter te? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 114Joan. I, 1, 2, 3, 14 . Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit 115Rom. VIII, 32 ? Ecce quid, quis, propter quem. Filius Dei caro propter peccatorem, propter iniquum, propter desertorem, propter superbum, propter perversum Dei sui imitatorem! Factus ille quod tu, filius hominis, ut nos efficeremur filii Dei! Caro factus: unde caro? Ex Maria virgine 116Luc. II, 7. Unde Maria virgo? Ex Adam. Ergo ex illo primo captivo; et caro in Christo de massa captivitatis. Utquid hoc? Ad exemplum. Suscepit a te in quo moreretur pro te; suscepit a te quod offerret pro te, quo exemplo doceret te. Quid doceret te? Quia resurrecturus es. Unde enim crederes, nisi exemplum carnis praecederet assumptae de massa mortis tuae? Ergo in illo primo resurreximus; quia et Christus cum resurrexit, nos resurreximus. Non enim Verbum mortuum est, et resurrexit; sed in Verbo caro mortua est, et resurrexit. Ibi mortuus est Christus, ubi es tu moriturus; et ibi resurrexit Christus, ubi es tu resurrecturus. Exemplo suo docuit quid non timeres, quid sperares. Timebas mortem; mortuus est: desperabas resurrectionem; resurrexit. Sed dicis mihi: Ille resurrexit; numquid ego? Sed resurrexit in eo quod pro te accepit ex te. Ergo natura tua in illo praecessit te; et quod sumptum est ex te, ascendit ante te: ibi ergo et tu ascendisti. Ascendit ergo ille prior, et in illo nos; quia caro illa de genere humano. Ergo et illo resurgente, reducti sumus ex abyssis terrae. Cum itaque resurrexit Christus, de abyssis terrae reduxisti me. Cum vero credimus in Christum, de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce unum iterum. Audi impleri ab Apostolo: Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 117Coloss. III, 1, 2 . Praecessit ergo ille; jam resurreximus et nos, sed adhuc in spe. Audi hoc idem apostolum Paulum dicentem: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem, exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscis, adhuc exspectas. Quid ergo est quod tibi praestitit Christus? Audi quod sequitur: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 118Rom. VIII, 23-25 . Reducti ergo sumus iterum ab abyssis spe. Quare iterum? Quia jam Christus praecesserat. Sed quia resurgemus in re: modo enim spe vivimus, modo secundum fidem ambulamus: reducti sumus ab abyssis terrae, credendo in eum qui ante nos resurrexit ab abyssis terrae; resuscitata est anima nostra ab iniquitate infidelitatis, et facta est in nobis quasi prima resurrectio per fidem. Sed si sola erit, ubi est quod Apostolus ait: « Adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri? » ubi est quod illo loco dixit: « Corpus mortuum est propter peccatum; spiritus vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis » 119Rom. VIII, 10, 11? Ergo jam resurreximus mente, fide, spe, charitate; sed restat ut resurgamus corpore. Audisti unum iterum; audisti alterum iterum: unum iterum, propter Christum praecedentem; et alterum, sed adhuc spe, quod restat in re. Multiplicasti justitiam tuam: jam in credentibus, jam in illis qui primo resurrexerunt in spe. Multiplicasti justitiam tuam. Ad ipsam justitiam pertinet et flagellum; quia tempus est ut judicium incipiat a domo Dei 120I Petr. IV, 17 , ait Petrus; id est a sanctis ejus. Flagellat autem omnem filium quem recipit 121Prov. III, 12, et Hebr. XII, 6. Multiplicasti justitiam tuam: quia jam nec filiis pepercisti; sed quibus haereditatem aeternam servabas, disciplina non deseruisti. Multiplicasti justitiam tuam; et conversus consolatus es me: et propter corpus in fine resurrecturum, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.

Notes

  1. 114. Joan. I, 1, 2, 3, 14
  2. 115. Rom. VIII, 32
  3. 116. Luc. II, 7
  4. 117. Coloss. III, 1, 2
  5. 118. Rom. VIII, 23-25
  6. 119. Rom. VIII, 10, 11
  7. 120. I Petr. IV, 17
  8. 121. Prov. III, 12, et Hebr. XII, 6