TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Et jam constituti in loco munito, in turri fortitudinis a facie inimici, miseramini eos quos timebatis: currere enim debetis in siti. Despicite ergo illos jam in illo loco constituti, et dicite: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum. Filii hominum, usquequo graves corde? Filii hominum vani, filii hominum mendaces; filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium 72Psal. IV, 3? Cum miseratione ista dicite, atque sapite. Si transilivistis, si diligitis inimicos vestros, si destruere cupitis ut aedificetis, si eum amatis qui judicat in gentibus, et replet ruinas 73Psal. CIX, 6; ita his ista dicite, non odio habentes, non malum pro malo reddentes 74Rom. XII, 17. Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in unum. Certe multi sunt: ecce est ille unus, unus ille qui projectus est de turba convivantium 75Matth. XXII, 13. Conspirant, omnes temporalia quaerunt, quique carnales carnalia, et in futurum sperant quicumque sperant: etsi de opinionum varietate in diversum, de vanitate tamen in unum sunt. Diversi quidem errores et multiformes, et regnum adversum se divisum non stabit 76Id. XII, 25: sed similis omnibus voluntas vana et mendax, pertinens ad unum regem, cum quo in ignem aeternum praecipitanda est 77Id. XXV, 41: Ipsi de vanitate in unum.

Notes

  1. 72. Psal. IV, 3
  2. 73. Psal. CIX, 6
  3. 74. Rom. XII, 17
  4. 75. Matth. XXII, 13
  5. 76. Id. XII, 25
  6. 77. Id. XXV, 41