[vers. 2.] Psallite autem nomini ejus. Quid dixit? Psallentibus vobis benedicatur nomen ejus. Quid sit autem psallere, heri dixi, et credo meminisse Charitatem Vestram. Psallere, est organum etiam assumere quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere manuum vocibus concordare. Si ergo jubilatis quod Deus audiat, psallite etiam quod homines et videant et audiant; sed non nomini vestro. Cavete enim facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis 6Matth. VI, 1 . Et propter cujus nomen, inquies, psallam, ut non videantur ab hominibus opera mea? Attendite alio loco: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 7Id. V, 16 . Videant bona facta vestra, et glorificent, non vos, sed Deum. Nam si propter vos glorificandos facitis opera bona, respondetur quod ipse dixit de quibusdam talibus: Amen dico vobis; perceperunt mercedem suam. Et iterum: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est 8Id. VI, 2, 1 . Ergo, inquies, debeo abscondere opera mea, ne faciam coram hominibus? Non. Sed quid ait? Luceant opera vestra coram hominibus. Anceps ergo remanebo: hac mihi dicis, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus; hac mihi dicis, Luceant opera vestra bona coram hominibus; quid observabo? quid faciam? quid relinquam? Tam non potest homo servire duobus dominis diversa jubentibus, quam nec uni diversa jubenti. Non, ait Dominus, diversa jubeo. Finem attende, in finem canta; quo fine facias, vide. Si ideo facis ut tu glorificeris, hoc prohibui; si autem ideo ut Deus glorificetur, hoc jussi. Psallite ergo, non nomini vestro, sed nomini Domini Dei vestri. Vos psallite; ille laudetur: vos bene vivite; ille glorificetur. Unde enim habetis ipsum bene vivere? Si aeternum haberetis, nunquam male vixissetis; si a vobis haberetis, nunquam non bene vixissetis: Psallite autem nomini ejus.