«Suscipient onagri in sitim suam.» Onagros magnas quasdam bestias dicit. Quis enim nesciat onagros dici agrestes asinos? Magnos ergo quosdam dicit indomitos. Nullum enim habebant Gentes jugum Legis; vivebant multae gentes moribus suis, superba jactantia vagantes, tanquam in deserto. Et omnes quidem bestiae ita, sed onagri positi sunt ad significationem magnitudinis. Potabunt et ipsi in sitim suam; fluunt enim et illis aquae. Inde bibit lepus, inde onager: lepus parvus, et onager magnus; lepus timidus, et onager ferus; uterque inde bibit, sed quisque «in sitim suam.» Non dicit aqua, Lepori sufficio, et repellit onagrum: neque hoc dicit, Onager accedat, lepus si accesserit, rapietur. Tam fideliter et temperate fluit, ut sic onagrum satiet, ne leporem terreat. Sonat strepitus vocis Tullianae, Cicero legitur, aliquis liber est, dialogus ejus est, sive ipsius, sive Platonis, seu cujuscumque talium: audiunt imperiti, infirmi minoris cordis; quis audet illuc aspirare? Strepitus aquae, et forte turbatae; certe tamen tam rapaciter fluentis, ut animal timidum non audeat accedere et bibere. Cui sonuit, «In principio fecit Deus coelum et terram» 110Gen. I, 1 , et non ausus est bibere? Cui sonat Psalmus et dicat: Multum est ad me? Ecce modo quod sonat Psalmus, certe occulta sunt mysteria; tamen ita sonat, ut et pueros audire delectet, et imperiti accedant ad bibendum, et satiati ructent in psallendo. Bibunt ergo minores bestiae et majores; sed capacius majores, quia «suscipient onagri in sitim suam.» Bibant minores quod dictum est: «Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Mulieres viris suis subditae sint» 111Ephes. V, 25, 24 . Bibant minores. Dictum est autem Domino: «Si licet dimittere uxorem ex omni causa?» Prohibuit Dominus, et dixit non licere. «Non scitis,» inquit, «quia Deus ab initio masculum et feminam fecit? Quod Deus conjunxit, homo non separet.» Deinde addidit: «Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et si aliam duxerit, moechatur 112Matth. XIX, 3, etc. .» Confirmavit compedem: hoc expedit colligato; prius ageret ne ligaretur. «Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem» 113I Cor. VII, 27 . Si nondum es onager, et solutus ab uxore, habes ibi quod et lepus bibas: et si acceperis uxorem, non peccasti. Discipuli autem cum audirent dictum a Domino, non licere ullo modo praeter causam fornicationis disjungi conjugia: «Si talis est,» inquiunt, «causa cum uxore, non expedit ducere.» Et Dominus: «Non omnes capiunt verbum hoc» 114Matth. XIX, 10-12 . Nam verum dicitis, quia si talis est causa cum uxore, non expedit ducere; sed numquid soli onagri bibituri sunt? Non omnes capiunt verbum hoc, multi non capiunt. Et qui sunt qui capiunt? «Suscipient onagri in sitim suam.» Quid est, «Suscipient onagri in sitim suam? Qui potest capere, caviat.»