TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 38, 39.] « Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. » In his verbis multi sibi iniquitatis impunitatem de divina misericordia pollicentur, etiamsi tales esse perstiterint, qualis generatio ista describitur prava et amaricans quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus: quibus consentire non expedit. Si enim, ut secundum ipsos loquar, Deus fortasse non perdet nec malos, sine dubio non perdet bonos. Cur ergo non potius id eligimus, ubi dubitatio nulla est? Nam qui in lingua sua mentiuntur illi, cum aliud habeat cor eorum, putant utique et volunt, quando poenam aeternam talibus comminatur, etiam Deum esse mendacem. Sed cum ipsi eum mentiendo non fallant, ille verum dicendo non fallit. Haec itaque verba divinorum eloquiorum, de quibus sibi generatio prava blanditur, non ea depravet, sicut cor suum; quia et illo depravato ista recta persistunt. Primo quippe secundum hoc intelligi possunt quod in Evangelio scriptum est: « Ut sitis sicut Pater vester qui in coelis est; qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos » 74Id. V, 45. Quis enim non videat quanta misericordiae patientia malis parcat! sed ante judicium. Sic ergo pepercit illi genti, ut non accenderet omnem iram suam ad eam penitus eradicandam atque finiendam; quod in verbis ejus et intercessione pro peccatis eorum Moysi servi ejus evidenter apparet, ubi Deus dicit, Deleam eos, et faciam te in gentem magnam 75Exod. XXXII, 10 : ille intercedit, paratior deleri pro ipsis quam ipsos; sciens apud misericordem se id agere, qui quoniam nullo modo deleret ipsum, etiam illis ipsis parceret propter ipsum. Videamus enim quantum pepercerit, et adhuc parcat. Nam introduxit eos in terram promissionis, et servavit eam gentem quousque se, Christum interficiendo, sceleri omnium maximo colligarent: et quod eos ex illo regno eradicatos per cuncta gentium regna disseminavit, non utique delevit; sed manet idem populus prolis successione servatus, velut Cain signo accepto, ne quis eum occidat, id est, penitus perdat 76Gen. IV, 15. Ecce quemadmodum impletur quod dictum est: « Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. » Quia si omnis ira ejus, id est, quantum digni sunt, in eos accenderetur, gens illa nulla relinqueretur. Ita Deus cui cantatur misericordia et judicium 77Psal. C, 1, et in isto saeculo per misericordiam facit oriri solem suum super bonos et malos, et in fine saeculi per judicium ab aeterna luce sua separatos, aeternis tenebris punit malos.

Notes

  1. 74. Id. V, 45
  2. 75. Exod. XXXII, 10
  3. 76. Gen. IV, 15
  4. 77. Psal. C, 1