TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: non aqua ista visibili. Lavas manus, quando pie cogitas de operibus tuis, et innocenter coram oculis Dei: quia est et altare coram oculis Dei, quo ingressus est sacerdos, qui pro nobis se primus obtulit. Est coeleste altare, et non amplectitur illud altare, nisi qui lavat manus in innocentibus. Nam multi altare hoc tangunt indigni, et tolerat Deus pati injuriam ad tempus sacramenta sua. Sed numquid, fratres mei, quomodo sunt parietes isti, sic erit Jerusalem coelestis? Non quomodo reciperis cum malis intra parietes istos ecclesiae, ita recipieris cum malis in sinum Abrahae: non ergo timeas, lava manus. Et circumdabo altare Domini: ubi offers vota Domino, ubi preces fundis, ubi conscientia tua pura est, ubi dicis Deo qui sis; et si aliquid est in te forte quod displiceat Deo, curat ille cui confiteris. Lava ergo in innocentibus manus tuas, et circumda altare Domini, ut audias vocem laudis.