TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: sed hanc abundantiam, Domine, non ex me mihi esse, sed in voluntate tua praestitisse te decori meo virtutem ex eo didici, Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus; quod avertisti aliquando a peccante faciem tuam, et factus sum conturbatus, recedente a me illuminatione notitiae tuae.