Videte si non est ista allocutio in illo conflictu Apostoli, in se praefigurantis quosdam, et forte nos, et dicentis, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, id est motus quosdam carnales: et in quadam lucta et quasi desperatione, invocat gratiam Dei, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 19Rom. VII, 22, 25 . Tales ita pugnantes etiam ipse Dominus in se praefigurare dignatus est, cum ait: Tristis est anima mea usque ad mortem 20Matth. XXVI, 38 . Ille enim noverat ad quod venerat. Ille passionem pavebat qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo tollit illam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam 21Joan. X, 17, 18? Sed, Tristis est anima mea usque ad mortem, qui dixit, quaedam membra sua in se figuravit. Plerumque enim jam mens bene credit et bene novit futurum hominem secundum fidem suam in gremio Abrahae: credit hoc, et tamen cum venerit aliquis articulus mortis, turbatur ex familiaritate quadam saeculi hujus; erigit auditum in illam vocem Dei internam, audit rationabile carmen intrinsecus. Ita enim desuper in silentio sonat quiddam, non auribus, sed mentibus; ut quicumque audit illud melos, taedio afficiatur ad strepitum corporalem, et tota ista vita humana tumultus ei quidam sit, impediens auditum superni cujusdam soni nimium delectabilis, et incomparabilis, et ineffabilis. Et revera cum ita contingit ex aliqua perturbatione, vim patitur homo, alloquens animam suam: Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? An forte ideo quia difficile purgata vita invenitur, cum ille judicat qui novit ad purum et liquidum judicare? Quia etsi probabilis jam vita est inter homines, ita ut homines quid jam reprehendant juste non habeant: procedit examen ab illius oculis, procedit regula exaequans non fallaciter, et invenit in homine quaedam quae reprehendat Deus, quae homines reprehendenda non videbant, nec ille ipse intus qui judicandus est. Haec timens anima forte conturbatur: alloquitur eam mens, quasi dicens, Quid times de peccatis, quia non potes omnia devitare? Spera in Dominum, quoniam confitebor illi. Quaedam sanat praesens allocutio, reliqua purgat fidelis confessio. Plane time, si justum te dicis; si non habes illam vocem ex alio psalmo: Ne intres in judicium cum servo tuo. Quare, Ne intres in judicium cum servo tuo? Misericordia tua mihi opus est. Nam si judicium exhibueris sine misericordia, quo ibo? Si iniquitates observaveris Domine, Domine, quis sustinebit 22Psal. CXXIX, 3 ? Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens 23Psal. CXLII, 2 . Ergo si non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, quia quicumque hic vivit, quantumlibet juste vivat, vae illi si cum illo in judicium intraverit Deus. Nam ex alio propheta arrogantes et superbos identidem sic objurgat: Utquid vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus 24Jerem. II, 29 . Noli ergo judicio contendere: da operam esse justus; et quantumcumque fueris, confitere te peccatorem; semper spera misericordiam: et in ista humili confessione securus alloquere turbantem te, et tumultuantem adversus te animam tuam. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Forte in te volebas sperare: Spera in Dominum, noli in te. Quid enim es in te? quid es de te? Ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera propter te. Spera, inquit, in Dominum, quoniam confitebor illi. Quid illi confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. Tu es salutare vultus mei, tu sanabis me. Aeger ad te loquor: agnosco medicum, non me jacto sanum. Quid est, agnosco medicum, non me jacto sanum? Quod in alio psalmo dicitur: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 25Psal. XL, 5 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 19. Rom. VII, 22, 25
- 20. Matth. XXVI, 38
- 21. Joan. X, 17, 18
- 22. Psal. CXXIX, 3
- 23. Psal. CXLII, 2
- 24. Jerem. II, 29
- 25. Psal. XL, 5