[vers. 1, 2.] Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Pro eo dictum est utquid, ac si diceretur, frustra: non enim impleverunt quod voluerunt, ut Christus exstingueretur; dicitur hoc enim de persecutoribus Domini, qui et in Actibus Apostolorum commemorantur 1Act. IV, 26.