Proinde aut ea debemus intelligere quae facta sunt ab aliis hostibus, antequam Christus venisset in carne 20non enim erat alia tunc haereditas Dei, ubi et Prophetae sancti erant, quando facta est transmigratio in Babyloniam, graviterque gens illa vastata est [IV Reg. XXIV, 14] ; et sub Antiocho etiam Machabaei horrenda perpessi, gloriosissime coronati sunt [II Machab. VII] . Ea quippe dicta sunt in hoc psalmo, quae solent fieri etiam strage bellorum; aut certe si post resurrectionem et ascensionem Domini accipienda est hic commemorata haereditas Dei; ea sunt intelligenda quae a cultoribus idolorum et inimicis nominis Christi, Ecclesia ejus in tanta martyrum numerositate perpessa est. Quanquam enim Asaph Synagoga interpretetur, quae est congregatio, idque nomen usitatius insederit genti Judaeorum; tamen et Ecclesiam istam posse dici congregationem, et illum veterem populum dictum esse Ecclesiam, jam in alio psalmo satis aperteque monstravimus. Haec igitur Ecclesia, haec haereditas Dei ex circumcisione et praeputio congregata est, id est ex populo Israel et ex caeteris Gentibus, per lapidem quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 21Psal. CXVII, 22 ; in quo angulo tanquam duo parietes de diverso venientes copularentur. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et coadunaret utrosque in uno corpore Deo 22Ephes. II, 14-16 ; in quo corpore sumus filii Dei, clamantes, Abba, Pater 23Rom. VIII, 15, et Gal. IV, 6 : Abba propter illorum linguam, Pater propter nostram; hoc est enim Abba, quod Pater. Unde Dominus qui dixit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 24Matth. XV, 24 , ostendens illi genti redditam praesentiae ipsius promissionem; ait tamen alio loco, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 25Joan. X, 16 : Gentes significans, quas erat adducturus, non quidem per suam praesentiam corporalem, ut illud verum sit, « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; » sed tamen per Evangelium suum, quod erant disseminaturi « speciosi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona » 26Rom. X, 15: « In omnem » enim « terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » 27Psal. XVIII, 5. Hinc et Apostolus ait, « Dico ergo Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum: » ecce quod est, « non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. » Deinde subjungit Apostolus, « Gentes autem super misericordia glorificare Deum: » ecce quod est, « Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. » Quod utrumque breviter dictum est in eo quod de propheta idem apostolus commemorat: Laetamini, Gentes, cum plebe ejus 28Rom. XV, 8-10 . Iste ergo unus grex sub pastore uno, haereditas Dei est, non solum Patris, sed etiam Filii. Nam Filii vox est, Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi 29Psal. CXV, 6 : et ipsius haereditatis vox est apud prophetam, Domine Deus noster, posside nos 30Isai. XXVI, 13, sec. LXX . Hanc haereditatem non moriens Pater Filio reliquit; sed ipse Filius eam sua morte mirabiliter acquisivit, quam resurrectione possedit.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 20. non enim erat alia tunc haereditas Dei, ubi et Prophetae sancti erant, quando facta est transmigratio in Babyloniam, graviterque gens illa vastata est [IV Reg. XXIV, 14] ; et sub Antiocho etiam Machabaei horrenda perpessi, gloriosissime coronati sunt [II Machab. VII] . Ea quippe dicta sunt in hoc psalmo, quae solent fieri etiam strage bellorum
- 21. Psal. CXVII, 22
- 22. Ephes. II, 14-16
- 23. Rom. VIII, 15, et Gal. IV, 6
- 24. Matth. XV, 24
- 25. Joan. X, 16
- 26. Rom. X, 15
- 27. Psal. XVIII, 5
- 28. Rom. XV, 8-10
- 29. Psal. CXV, 6
- 30. Isai. XXVI, 13, sec. LXX