Jam ergo, ut potuimus, diximus quomodo semel locutus est Deus: videamus quomodo duo haec audivit, Duo haec audivi. Forte non est consequens, ut sola duo haec audierit: sed, duo haec, inquit, audivi; quaedam duo quae nobis opus est ut dicantur, audivit. Audivit forte alia multa; sed non opus est ea dici nobis. Ait enim et Dominus: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 90Id. XVI, 12 . Quid est ergo, Duo haec audivi? Haec duo quae vobis dicturus sum, non a me vobis dico, sed quae audivi dico. Semel locutus est Deus: unum Verbum habet unigenitum Deum. In illo Verbo sunt omnia, quia per Verbum facta sunt omnia. Unum Verbum habet, ubi omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 91Coloss. II, 3. Unum Verbum habet; semel locutus est Deus. Duo haec, quae vobis dicturus sum, ibi audivi; non ex me loquor, non ex me dico: ad hoc pertinet audivi. Amicus autem sponsi stat et audit eum 92Joan. III, 29 , ut verum loquatur. Audit enim eum, ne loquendo mendacium de suo loquatur 93Id. VIII, 44: ne diceres, Quis es tu qui mihi hoc dicis? unde mihi hoc dicis? Audivi haec duo, et ille tibi loquor quia audivi haec duo, qui etiam cognovi quia semel locutus est Deus. Noli contemnere auditorem dicentem tibi quaedam duo tibi necessaria, eum qui transiliendo universam creaturam pervenit ad Verbum unigenitum Dei, ubi sciret quia semel locutus est Deus.