TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 4.] Et ad quid natus es? «Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec.» Ad hoc enim natus ex utero ante luciferum, ut esses sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Si natum ex utero, de virgine intelligimus; ante luciferum, noctu, sicut Evangelia contestantur; procul dubio inde ex utero ante luciferum, ut esset sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Nam secundum id quod natus de Patre Deus apud Deum, coaeternus gignenti, non sacerdos; sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis offerret a nobis acceptam. «Juravit» ergo «Dominus.» Quid est, «Juravit Dominus?» Ergo Dominus jurat, qui prohibet hominem a jurando 60Matth. V, 34 ? An forte ideo magis hominem prohibet a jurando, ne in perjurium prolabatur, et ideo Deus magis jurat, quia non potest esse perjurus? Homo enim qui per consuetudinem jurandi potest lingua in perjurium prolabi, bene prohibetur jurare: tanto enim longius erit a perjurio, quanto erit longe a jurando. Qui enim jurat homo, falsum et verum jurare potest: qui autem non jurat. Cur ergo non juret Dominus, quando Domini juramentum promissionis est firmamentum? Juret omnino. Quid ergo tu facis, cum juras? Testaris Deum: hoc est jurare, Deum testari; et ideo molestum, ne ad aliquam falsitatem testem adhibeas Deum. Si ergo tu jurando testaris Deum, cur ergo non et Deus jurando testetur seipsum? «Vivo ego, dicit Dominus,» juratio Dei est. Sic juravit de semine Abrahae: «Vivo ego, dicit Dominus; quoniam audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo unico propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est ad labium maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes» 61Gen. XXII, 16-18 . Et semen Abrahae quod est Christus, ille semen Abrahae, accipiens carnem de semine Abrahae, erit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. De sacerdotio ergo secundum ordinem Melchisedec, «juravit dominus, et non poenitebit eum.» Quid de sacerdotio secundum ordinem Aaron? Numquid poenitet Deum, sicut hominem, aut nolens cadit in aliquid ut faciat, aut imprudens prolabitur, ut postea eum de suo prolapsu poeniteat? Scit quid agat, scit quousque quid progrediatur; unde in aliud commutetur, in potestate rectoris est. Sed poenitentia mutatio rerum significatur. Quomodo enim tu, cum aliquid te poenitet, doles factum quod fecisti: sic quando aliquid Deus praeter spem hominum, id est, praeterquam sperant homines mutat in aliud, poenitere se dicit; usque adeo ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita nostra mala poenituerit. «Juravit» ergo «Dominus; juravit,» firmavit: «non eum poenitebit,» non mutabit. Quid? «Tu es sacerdos in aeternum.» Ideo «in aeternum,» quia «non poenitebit eum.» Sed sacerdos, secundum quid? Numquid erunt illae hostiae, victimae oblatae a Patriarchis, arae sanguinis et tabernaculum, et illa primi Testamenti Veteris sacramenta? Absit. Jam illa sublata sunt, everso jam templo, remoto illo sacerdotio, pereunte victima eorum et sacrificio: haec nec Judaei habent. Vident perisse jam sacerdotium secundum ordinem Aaron, et non agnoscunt sacerdotium secundum ordinem Melchisedec. «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec.» Fidelibus loquor. Si quid non intelligunt catechumeni, auferant pigritiam, festinent ad notitiam. Non ergo opus est mysteria promere; Scripturae vobis intiment quid est sacerdotium secundum ordinem Melchisedec.

Notes

  1. 60. Matth. V, 34
  2. 61. Gen. XXII, 16-18