TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hujus ergo templi vox est in Psalmo. In hoc templo, ut dixi, rogatur Deus, et exaudit in spiritu et veritate; non in illo corporali. Nam illic umbra erat, in qua demonstraretur quod venturum erat: ideo illud jam cecidit. Cecidit ergo domus orationis nostrae? Absit. Non enim illud templum quod cecidit, hoc potuit dici domus orationis, de qua dictum est: «Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus.» Audistis enim quid dixerit Dominus Jesus Christus: «Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus; vos autem fecistis eam speluncam latronum» 13Matth. XXI, 12, 13; et Joan. II, 14-16 . Numquid illi qui voluerunt facere domum Dei speluncam latronum, fecerunt ut rueret templum? Sic et illi qui male vivunt in Ecclesia catholica, quantum in ipsis est, domum Dei volunt facere speluncam latronum; nec ideo evertunt templum. Veniet enim tempus, quando de reste peccatorum suorum foras mittantur. Hoc autem templum Dei, hoc corpus Christi, haec congregatio fidelium unam vocem habet, et tanquam unus homo cantat in Psalmo. Ejus vocem jam in multis psalmis audivimus; audiamus et in isto. Si volumus, nostra vox est; si volumus, aure audimus cantantem, et nos corde cantamus. Si autem nolumus, erimus in illo templo tanquam ementes, et vendentes, id est, nostra quaerentes: intramus Ecclesiam, non ad ea quae placent oculis Dei. Viderit ergo in numero vestro quis quomodo audiat, utrum audiat et irrideat, utrum audiat et post se ponat, utrum audiat et consonet, id est, sentiat hic vocem suam, et adjungat vocem cordis sui voci psalmi hujus. Tamen vox psalmi hujus non tacet; instruantur qui possunt, imo qui volunt; qui nolunt, non impediant. Commendetur nobis humilitas; inde coepit.

Notes

  1. 13. Matth. XXI, 12, 13; et Joan. II, 14-16