TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Factum est hoc generaliter etiam in genere humano, divisus est filius adversus patrem. Fuimus enim aliquando filii diaboli. Adhuc infidelibus dictum est: Vos a patre diabolo estis 34Joan. VIII, 44 . Et omnis infidelitas nostra, unde, nisi a patre diabolo? Non ille creando pater, sed nos illum imitando filii. Jam modo videtis filium adversus patrem divisum. Venit gladius ille; renuntiat diabolo: invenit alium patrem, invenit aliam matrem. Ille ad imitationem se praebens, generabat in exitium: parentes duo quos invenimus, in vitam aeternam generant. Divisus est filius adversus patrem. Divisa est filia adversus matrem suam: plebs illa quae de Judaeis credidit, divisa est adversus Synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam: plebs de Gentibus veniens, nurus dicitur; quia sponsus Christus filius Synagogae. Unde enim natus est Filius Dei secundum carnem? Ex illa Synagoga. Ille qui dimisit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una 35Gen. II, 24: non conjectura nostra, sed attestante Apostolo, et dicente: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 36Ephes. V, 32 . Dimisit enim patrem quodammodo: non omnino dimisit veluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. Quomodo dimisit? Quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 37Philipp. II, 6. Quomodo dimisit et matrem? Gentem Judaeorum, Synagogam illam haerentem veteribus sacramentis. Ad ipsam figuram pertinet quod ait, Quae est mihi mater, aut qui fratres 38Matth. XII, 48 ? Ille enim intus ducebat, illi foris stabant. Videte si non modo ita sunt Judaei. Docet Christus in Ecclesia, illi foris stant. Socrus ergo quid est? Mater sponsi. Mater sponsi Domini nostri Jesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus ejus Ecclesia, quae veniens de Gentibus non consensit in circumcisionem carnalem, divisa est adversus socrum suam. Accingere gladium tuum. De potentia hujus gladii loquebamur, cum ista diceremus.

Notes

  1. 34. Joan. VIII, 44
  2. 35. Gen. II, 24
  3. 36. Ephes. V, 32
  4. 37. Philipp. II, 6
  5. 38. Matth. XII, 48