In te cantatio mea semper. Numquid ex quo in te sperare coepi usque nunc? Sed, semper. Quid est, semper? Non tantum tempore fidei, sed et tempore speciei. Nunc enim quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 36II Cor. V, 6: veniet tempus ut videamus quod non visum credimus; viso autem quod credimus, laetabimur: viso autem quod non crediderunt impii, confundentur. Tunc veniet res cujus est modo spes. Spes enim quae videtur, non est spes. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 37Rom. VIII, 24. Modo ergo gemis, modo in locum refugii curris, ut salvus fias; modo in infirmitate positus medicum rogas: quid, cum acceperis perfectam etiam sanitatem? quid, cum effectus fueris aequalis Angelis Dei 38Matth. XXII, 30? jam forte istam gratiam qua liberatus es oblivisceris? Absit. In te cantatio mea semper.