Quomodo autem diabolus intravit in cor Judae 13Joan. XIII, 27 , ut traderet Dominum, non autem intraret, nisi ille locum daret; sic multi mali homines de media Babylonia per desideria carnalia et illicita locum dando diabolo et angelis ejus in cordibus suis, ut in illis et de illis operetur, aliquando interrogant nos, et dicunt nobis: Exponite nobis rationem. Pagani plerique dicunt ista nobis: Exponite rationem, quare venit Christus, et quid profuit Christus generi humano? Nonne ex quo venit Christus pejora sunt in rebus humanis, quam fuerunt antea, et feliciores tunc erant res humanae quam modo? Dicant nobis Christiani quid boni attulit Christus? unde feliciores putent res humanas, quia venit Christus? Vides enim, si theatra et amphitheatra et circi starent incolumes, si nihil caderet de Babylonia, si ubertas esset circumfluentium voluptatum hominibus cantaturis et saltaturis ad turpia cantica, si libido scortantium et meretricantium haberet quietem et securitatem, si non timeret famem in domo sua qui clamat ut pantomimi vestiantur; si haec omnia sine labe, sine perturbatione aliqua fluerent, et esset securitas magna nugarum, felicia essent tempora, et magnam felicitatem rebus humanis Christus attulisset. Quia vero caeduntur iniquitates, ut exstirpata cupiditate plantetur charitas Jerusalem; quia miscentur amaritudines vitae temporali, ut aeterna desideretur; quia erudiuntur in flagellis homines, paternam accipientes disciplinam, ne judiciariam inveniant sententiam; nihil boni attulit Christus, et labores attulit Christus. Et incipis dicere homini quanta bona fecerit Christus, et non capit. Proponis enim illi eosqui faciunt quod modo audistis in Evangelio, vendunt omnia sua et dant pauperibus, ut habeant thesaurum in coelis et sequantur Dominum 14Matth. XIX, 21 : dicis illi, Ecce quod attulit Christus. Quam multi faciunt ista, ut distribuant res suas egenis, et fiant pauperes, non necessitate, sed voluntate, sequentes Deum, sperantes regnum coelorum! Irrident isti quasi stultos: Et talia, inquiunt, bona attulit Christus, ut perdat homo res suas, et cum dat egenis, remaneat egenus? Quid ergo facies? Bona Christi non capis: alius enim te implevit, qui adversarius est Christo, cui dedisti locum in corde tuo. Priora tempora respicis, et quasi laetiora tibi videntur fuisse tempora pristina, quae sic erant tanquam olivae pendentes in arbore, ducentibus ventis, quasi quadam libertate aurae perfruentes vago quodam desiderio suo. Ventum est ut oliva mitteretur in torcular: non enim semper pendere habebat in arbore: jam finis est anni. Non sine causa inscribuntur psalmi quidam, «Pro torcularibus» 15Psal. VIII, LXXX, et LXXXIII : in arbore libertas, in torculari pressura. Cum enim res humanae conteruntur et premuntur, attendis quia crescit avaritia; attende quia crescit et continentia. Quare tam caecus es, ut amurcam fluentem per plateas videas, oleum in gemellaria non videas? Et hoc non sine causa. Qui enim male versantur, publice noti sunt; qui autem se convertunt ad Deum, et a sordibus malarum cupiditatum purgantur, occulti sunt: quia et in ipso vel ex ipso torculari amurca aperte fluit, oleum occulte eliquatur.