TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Multa flagella peccatoris. Non est mirum si adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal esse cupiebat, domatur freno et flagello: atque utinam perdometur! Verendum est enim ne nimium resistendo, indomitum relinqui mereatur, et ire in suam vagam licentiam, ut dicatur de illo: Prodiet tanquam ex adipe iniquitas eorum 56Psal. LXXII, 7 : sicut de illis, quibus modo sunt impunita peccata. Ergo cum flagellatur, corrigatur, dometur; quia et iste sic se dixit edomitum. Equum et mulum se dixerat, quoniam tacuit: sed unde domitus est? Flagellis. Conversus sum, inquit, in aerumna mea, dum configeretur spina. Sive flagella dicas, sive stimulos dicas, domat Deus jumentum cui insidet: quia jumento expedit ut insideatur. Non enim defatigatus Deus ambulando pedibus, insidet jumento. Aut vero non plenum mysterii est, quod asellus adductus est Domino 57Matth. XXI, 7? Populus mitis et mansuetus portans bene Dominum, asellus est, et tendit in Jerusalem. Diriget enim mites in judicio, sicut dicit alius psalmus, docebit mansuetos vias suas 58Psal. XXIV, 9 . Quos mansuetos? Non erigentes cervicem adversus domitorem suum, patientes flagella et frenum; postea sic domiti, ut sine flagello ambulent, et sine freno et camo viam teneant. Si carueris isto sessore, tu cades, non ille. Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericodia circumdabit. Quomodo est refugium a pressura? Quem primo circumdat pressura, postea circumdat misericordia: quoniam misericordiam dabit, qui legem dedit 59Psal. LXXXIII, 8; legem in flagellis, misericordiam in consolationibus. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Notes

  1. 56. Psal. LXXII, 7
  2. 57. Matth. XXI, 7
  3. 58. Psal. XXIV, 9
  4. 59. Psal. LXXXIII, 8