[vers. 7.] Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Rursus vox capitis, Non erubescant in me: non dicatur illis, Ubi est de quo praesumebatis? non dicatur illis, Ubi est qui vobis dicebat, Credite in Deum, et in me credite 47Joan. XIV, 1 ? Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. Potest hoc et a corpore intelligi; sed si corpus ejus non unum hominem ponas: quia revera non est unus homo corpus ejus, sed exiguum membrum; corpus autem ex membris constat. Corpus ergo ejus plenum, tota Ecclesia. Merito ergo dicit Ecclesia: Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine, virtutum. Non sic affligar ab insurgentibus persecutoribus, non sic obterar ab invidentibus inimicis meis, ab oblatrantibus haereticis qui a me exierunt, quia non erant ex me; nam si fuissent ex me, mecum forsitan permansissent 48I Joan. II, 19. Non sic eorum scandalis premar, ut erubescant in me qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.