[«vers 118.] Sprevish omnes;» vel, quod de graeco diligentius videtur expressum, «Ad nihilum deduxisti omnes discendentes a justificationibus tuis; quia injusta cogitatio eorum.» Ideo ergo clamavit: «Adjuva me et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper;» quia in nihilum redigit Deus omnes discedentes a justificationibus suis. Quare autem discedunt? «Quia injusta est,» inquit, «cogitatio eorum.» Ibi acceditur, ibi disceditur. Omnia opera, vel mala, vel bona, a cogitatione procedunt: in cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est: «Cogitatio sancta servabit te» 381Prov. II, 11 : et alibi legitur: «In cogitationibus impii interrogatio erit» 382Sap. I, 9 : et Apostolus: «Cogitationibus,» ait, «accusantibus aut etiam defendentibus» 383Rom. II, 15 . Ubi autem felix est qui in cogitatione miser est? aut quomodo ibi non miser est qui ad nihilum redactus est? Magna quippe est sterilitas, iniquitas. Merito dictum est: «Confundantur iniqui facientes vane» 384Psal. XXIV, 4 ; id est, inaniter, tanquam redacti ad nihilum.