[vers. 5.] Dilexisti malitiam super benignitatem. Ante te erat benignitas, ipsam diligeres. Non enim aliquid eras erogaturus, aut quod diligeres de longinqua navigatione allaturus eras. Benignitas ante te, iniquitas ante te: compara, et elige. Sed forte habes oculum quo videas malignitatem, et non habes oculum quo videas benignitatem. Vae iniquo cordi! Quod pejus est, avertit se ne videat quod videre potest. Quid enim de talibus alio loco dictum est? Noluit intelligere ut bene ageret. Non enim dictum est, non potuit; sed noluit, inquit, intelligere ut bene ageret, clausit oculos a luce praesenti. Et quid sequitur? Iniquitatem meditatus est in cubili suo 28Psal. XXXV, 4, 5 , hoc est in interiore secreto cordis sui. Tale quid objicitur huic Doech Idumaeo, maligno corpori, mortui terreno, non permanenti, non coelesti. Dilexisti malitiam super benignitatem. Nam vis nosse quam videat malus utrumque, et illud potius eligat, hinc se avertat? Quare clamat quando inique aliquid patitur? Quare tunc exaggerat quantum potest iniquitatem, et laudat benignitatem, reprehendens eum qui in illo operatus est malignitatem super benignitatem? Sit ergo regula sibi ad vivendum: de seipso judicabitur. Porro si faciat quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum 29Matth. XXII, 39 ; et, Quae vultis ut faciant vobis homines bona, haec et vos facite illis 30Id. VII, 12 ; apud se habet unde noverit, quia quod in se non vult fieri, non debet facere alteri 31Tob. IV, 16. Dilexisti malitiam super benignitatem. Inique, inordinate, perverse vis levare aquam super oleum; demergetur aqua, oleum supereminebit. Ponere vis sub tenebris lucem; fugabuntur tenebrae, lux manebit. Super coelum terram vis collocare; pondere suo cadet terra in locum suum. Tu ergo mergeris diligendo malitiam super benignitatem. Nam nunquam benignitatem malitia superabit. Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Ante te est aequitas, ante te est iniquitas: unam linguam habes, quo vis eam vertis; quare ergo potius ad iniquitatem, et non ad aequitatem? Cibos amaritudinis non das ventri tuo, et cibos iniquitatis das linguae tuae malignae? Sicut eligis quo vescaris, sic elige quod loquaris. Praeponis ergo iniquitatem aequitati, et praeponis malitiam benignitati: tu quidem praeponis, sed supra esse quid potest nisi benignitas et aequitas? Sed tu imponendo te quodammodo super ea quae necesse est ut deorsum eant, non illa facies esse supra bona, sed tu cum eis mergeris in mala.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 28. Psal. XXXV, 4, 5
- 29. Matth. XXII, 39
- 30. Id. VII, 12
- 31. Tob. IV, 16