Quaerebas forte cum diceret, Misit de coelo, et salvum me fecit: Quid misit de coelo? quem misit de coelo? Angelum misit, ut salvum faceret Christum, et per servum salvus fit Dominus? Omnes enim Angeli creatura serviens Christo est. Ad obsequium mitti potuerunt Angeli, ad servitium mitti potuerunt, non ad adjutorium: sicut scriptum est, quod Angeli ministrabant ei 25Matth. IV, 11, non tanquam misericordes indigenti, sed tanquam subjecti omnipotenti. Quid ergo misit de coelo, et salvum fecit me? Modo audimus in alio versu quid de coelo miserit: Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam. Ad quam rem? Et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Misit, inquit, de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et ipse Christus ait, Ego sum veritas 26Joan. XIV, 6 . Missa est ergo veritas, ut erueret animam meam hinc de medio catulorum leonum; missa est misericordia. Ipsum Christum invenimus et misericordiam et veritatem; misericordiam nobis compatientem, et veritatem nobis retribuentem. Hoc est ergo quod paulo ante dixi, quia et ipse se resuscitavit. Si enim veritas resuscitavit Christum, et si veritas animam Christi eruit de medio catulorum leonum; ut misericors fuit mori pro nobis, ita verax fuit resurgere ad justificandos nos. Dixerat enim se resurrecturum, et veritas mentiri non potuit; et quia veritas et verax, propterea cicatrices veras ostendit, quia vera vulnera pertulit. Has cicatrices tenuerunt discipuli, palpaverunt, manifestaverunt sibi; exclamavit qui misit digitos in compunctum latus, et ait, Dominus meus et Deus meus 27Id. XX, 28 . Misericordia pro illo mortuus erat, et veritate ad illum resurrexerat. Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Qui sunt catuli leonum? Populus ille minutus, male deceptus, male seductus a principibus Judaeorum: ut illi leones, illi catuli leonum. Omnes fremuerunt, omnes occiderunt. Audituri enim sumus hic et caedem ipsorum, modo in consequentibus versibus psalmi hujus.