TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quare ista dixi, fratres? Ut non se extollant haeretici, quando forte aliquid patiuntur ex jussionibus principum terrenorum; non se numerent inter eos qui injurias accipiunt, et dicant: Ecce Psalmus consolatur me; ego enim Deum colo, «qui judicium faciet injuriam accipientibus.» Recte quaero utrum injuriam accipias. Si jus fecisti, injuria est quam pateris. Jus est exsufflare Christum? jus est rebelli superbia erigere altare? jus est, parcentibus persecutoribus tunicae Christi 25Joan. XIX, 24 , Ecclesiam Christi conscindere? Porro si hoc jus non est, quidquid pro hoc pateris, jus est. Non es ergo de his qui patiuntur injuriam. Lego aliquid manifestius ex Evangelio: «Beati,» inquit, «qui persecutionem patiuntur.» Exspecta: quid festinas? quid dicis, Ego sum? Exspecta, inquam; totum legam. Audisti, «Beati qui persecutionem patiuntur;» jam tibi nescio quid coeperas arrogare. Si permittis, totum lego; vide quid sequatur. «Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam» 26Matth. V, 10 . Modo dic, Ego sum. Si audes dicere, Ego sum; superiora quae dixi retractemus: aut, ne longum sit, hoc unum interrogo: Si damnares unum hominem, cujus causam nescires, auderes te dicere tenere justitiam? aut, si quid pro hac re passus esses, injuriam nominares? Erigis te in temerarium tribunal cordis tui, unde praecipiteris; et audes ferre sententiam de homine cujus causam nescis! Hoc si de uno homine faceres, esses injustus: facis hoc de toto orbe terrarum, et justus es? Fratres charissimi, et quae est quae patitur injuriam, nisi Ecclesia catholica quae tanta ista perpetitur? Inter tot scandala haereticorum gemit; videt per malas suasiones et fraudes rapi de gremio suo infirmos, parvulos pretrahi per nescio quae secreta malarum speluncarum, rebaptizari, exsufflari in eis Christum, occidi in eis non mortale illud suum quo homines sunt, sed illud quo in aeternum victuri sunt. Suadetur homini dicere, Non sum christianus, et justitia vocatur. Accessurus es ad episcopum, ait illi, vide ne dicas te esse christianum: si enim dixeris te esse christianum, non es accepturus; ut autem accipias, dic te non esse. Quid mones, christiane? quid doces? Certe persecutionem pateris: quanto tu verior persecutor! Quando Imperatores persequebantur Christianos, minando cogebant, quod tu efficis suadendo. Persuades christiano ut neget se esse christianum: quod tu suadendo facis, hoc persecutor occidendo non fecit. Sub te vivit homo, qui negat se esse christianum. Negat, et vivit? Perdidit jam vitam; cadaver tibi loquitur. Qui percussus est gladio persecutoris, cecidit, et vivit: cui loqueris, stat, et cecidit. Haec faciens, quidquid passus fueris, injuria erit? Nolo tibi blandiaris: si haec injusta sunt omnia quae facis, quidquid pateris justum erit. Cui autem facit judicium, «qui custodit veritatem in aeternum? Injuriam accipientibus.»

Notes

  1. 25. Joan. XIX, 24
  2. 26. Matth. V, 10