[vers. 10.] Visitasti terram, et inebriasti eam. Unde inebriavit terram? Calix tuus inebrians quam praeclarus est 40Psal. XXII, 5 ! Visitasti terram, et inebriasti eam: misisti nubes tuas, pluerunt praedicationem veritatis, inebriata est terra. Multiplicasti ditare eam. Unde multiplicasti eam ditare? Fluvius Dei repletus est aqua. Quis est fluvius Dei? Populus Dei. Primus populus repletus est, unde caetera terra rigaretur. Audi illum promittentem aquam: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent 41Joan. VII, 37 et 38 . Si flumina, et unus fluvius; quia propter unitatem multi unum sunt. Multae Ecclesiae, et una Ecclesia; multi fideles, et una sponsa Christi: sic multa flumina, et unus fluvius. Crediderunt multi Israelitae, et impleti sunt Spiritu sancto: inde diffusi sunt per Gentes; coeperunt praedicare veritatem, et de fluvio Dei qui impletus est aqua, irrigata est tota terra. Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio tua. Non quia te promeruerunt, quibus peccata donasti: merita illorum mala erant; sed tu propter misericordiam tuam, quia ita est praeparatio tua, ita parasti cibum illorum.