TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et non insultent in me: inimici mei. Non dicant in corde suo: Euge, euge, animae nostrae; id est, Fecimus quod potuimus, occidimus, abstulimus. Non dicant: Ostende quia nihil fecerunt. Non dicant: Absorbuimus eum. Unde illi martyres dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos 83Psal. CXXIII, 1, 3 . Quid est, absorbuissent nos? In corpus suum trajecissent nos. Hoc enim absorbes, quod in corpus tuum trajicis. Vult te mundus absorbere: tu absorbe mundum, trajice illum in corpus tuum, macta et manduca. Quod Petro dictum est, Macta et manduca 84Act. X, 13 : occide in eis quod sunt, fac eos quod tu es. Illi autem contra si tibi persuaserint impietatem, absorberis ab eis. Non quando persequuntur te, ab his absorberis; sed quando tibi persuadent quod sunt. Nec dicant: absorbuimus eum. Tu absorbe corpus Paganorum. Quare corpus Paganorum? Vult te absorbere, fac illi quod vult tibi facere. Ideo fortasse vitulus ille comminutus in aquam missus, et potum datus est, ut absorberetur ab Israel corpus impiorum 85Exod. XXXII, 20. Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur confusione et verecundia: ut nos illos absorbeamus erubescentes et confusos. Qui maligna loquuntur adversum me: illi erubescant, illi confundantur.

Notes

  1. 83. Psal. CXXIII, 1, 3
  2. 84. Act. X, 13
  3. 85. Exod. XXXII, 20