TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Dicamus ergo et nos: Exaudi, Deus, orationem meam, dum tribulor : a timore inimici erue animam meam. Saevierunt inimici in martyres; quid orabat ista vox corporis Christi? Hoc orabat, ut eruerentur ab inimicis, et non eos possent occidere inimici. Ergo exauditi non sunt, quia occisi sunt; et deseruit Deus contritos corde servos suos, et sperantes in se despexit? Absit. Quis enim invocavit Dominum, et derelictus est? quis speravit in eum, et desertus est ab eo 1Eccli. II, 11, 12 ? Exaudiebantur ergo, et occidebantur; et tamen ab inimicis eruebantur. Alii timentes consentiebant, et vivebant; et tamen ipsi ab inimicis absorbebantur. Occisi eruebantur, viventes absorbebantur. Inde est et illa vox gratulationis: Forsitan vivos absorbuissent nos 2Psal. CXXIII, 3 . Multi absorpti, et vivi absorpti; multi mortui absorpti. Qui putaverunt inanem esse fidem christianam, mortui absorpti sunt: qui autem scientes veritatem esse praedicationem Evangelii, Christum esse Filium Dei scientes, et hoc credentes, et hoc intus tenentes, cesserunt tamen doloribus, et idolis sacrificaverunt, vivi absorpti sunt. Illi absorpti sunt, quia mortui; illi autem quia absorpti, mortui. Non enim absorpti vivere potuerunt, quamvis vivi absorberentur. Ergo hoc orat vox martyrum, A timore inimici erue animam meam: non ut me non occidat inimicus, sed ut non timeam occidentem inimicum. Hoc orat in Psalmo impleri servus, quod modo jubebat in Evangelio Dominus. Quid modo jubebat Dominus? Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum potius timete qui habet potestatem, et animam, et corpus occidere in gehenna ignis 3Matth. X, 28 . Et repetivit: Ita dico vobis; eum timete 4Luc. XII, 5 . Qui sunt qui corpus occidunt? Inimici. Quid jubebat Dominus? Ne timerentur. Oretur ergo ut praestet quod jubet. A timore inimici erue animam meam. Erue me a timore inimici, et subde timori tuo. Non timeam eum qui corpus occidit; sed timeam eum qui habet potestatem et corpus, et animam occidere in gehenna ignis. Non enim a timore volo esse immunis; sed a timore inimici liber, sub timore Domini servus.

Notes

  1. 1. Eccli. II, 11, 12
  2. 2. Psal. CXXIII, 3
  3. 3. Matth. X, 28
  4. 4. Luc. XII, 5