Quis est iste timor castus? Secundum quem debemus, fratres mei, intelligere quod dictum est, «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.» Si potuero digne dicere de isto timore casto, adjuvante Domino Deo nostro, multi fortasse hoc timore casto inflammabuntur in amorem castum. Nec possum explicare fortassis, nisi proposita aliqua similitudine. Pone aliquam feminam castam, timentem virum suum: aliam pone adulteram; et ipsa timet virum suum. Casta timet ne discedat vir; adultera, ne veniat. Quid si ambo absentes sunt? Illa timet ne veniat; illa, ne tardet. Absens est quodam modo cui desponsati sumus, absens est qui nobis arrham dedit Spiritum sanctum, absens est qui nos redemit sanguine suo; sponsus ille quo nihil est pulchrius, qui quasi foedus apparuit inter manus persequentium, de quo paulo ante dicebat Isaias, «Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem» 11Isai. LIII, 2 . Ergo sponsus noster foedus est? Absit: quomodo enim illum virgines amarent, quae in terra maritos non quaesierunt? Ergo persequentibus foedus apparuit; et nisi eum foedum putarent, non insilirent, non flagellis caederent, non spinis coronarent, non sputis inhonestarent: sed quia foedus illis apparebat, fecerunt illi ista; non enim habebant oculos unde Christus pulcher videretur. Qualibus oculis Christus pulcher apparuit? Quales oculos quaerebat ipse Christus, quando dicebat Philippo: «Tanto tempore vobiscum sum, et non me vidistis» 12Joan. XIV, 9 ? Isti oculi mundandi sunt, ut possint videre illam lucem; et leviter tamen perstricti splendore, accenduntur amore, ut sanari velint, et fiant illuminati. Nam ut noveritis quia pulcher est Christus qui amatur, ait Propheta: «Speciosus forma prae filiis hominum» 13Psal. XLIV, 3 . Omnes homines superat illius pulchritudo. Quam rem amamus in Christo? Membra crucifixa, latus perforatum, an charitatem? Quando audimus quia passus est pro nobis, quid amamus? Charitas amatur. Amavit nos, ut redamaremus eum; et ut redamare possemus, visitavit nos Spiritu suo. Pulcher est ille, et absens est. Interroget se sponsa, si casta est. In membris sumus omnes, fratres mei; in membris ipsius sumus, ideo unus homo sumus. Videat unusquisque qualem timorem habeat, an eum quem excludit charitas, an castum permanentem in saeculum saeculi. Modo probavit ; dico, et probabit. Absens est sponsus noster; interroga conscientiam tuam: vis ut veniat, an adhuc vis ut tardet? Videte, fratres: ego pulsavi ad ostia pectorum vestrorum; vocem inhabitantium ille audivit. Quid singulorum quorumque modo conscientiae dixerint, ad aures meas, quia homo sum, pervenire non potuit: ille qui absens est praesentia corporis, sed praesens est vigore majestatis, audivit vos. Quam multi, si dicatur illis, Ecce jam Christus, cras dies judicii; non dicunt, Utinam veniat! Qui enim dicunt, multum amant: et si dicatur illis, Tardabit; timent ne tardet, quia timor castus est. Quomodo autem nunc timetur ne tardet, sic cum venerit, timebitur ne discedat. Erit autem castus iste timor, quia tranquillus et securus. Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesivit nos antequam quaereremus eum. Castus ergo timor, fratres mei, hoc habet; venit de amore. Ille autem timor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit; non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor, utilis est; non quidem permanebit in saeculum saeculi: sed nondum est ille castus permanens in saeculum saeculi.