[«vers.» 18.] Deinde sequitur Psalmus: «Et dilexit maledictionem, et veniet ei.» Quanquam et Judas maledictionem dilexerit, et furando de loculis, et Dominum vendendo atque tradendo; tamen apertius populus ille dilexit maledictionem, quando dixit: «Sanguis ejus super nos et super filios nostros» 54Matth. XXVII, 25 . «Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.» Et Judas quidem, quia Christum noluit, in quo est aeterna benedictio; sed apertius noluit benedictionem populus Judaeorum, cui dixit ille illuminatus a Domino: «Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?» Et noluit benedictionem, et pro maledicto habuit; et respondit, «Tu sis discipulus ejus» 55Joan. IX, 27 et 28 : et longe facta est ab eo benedictio, quia transitum fecit ad Gentes. «Et induit maledictionem sicut vestimentum:» sive Judas, sive ille populus. «Et intravit sicut aqua in interiora ejus.» Ergo et foris et intus; foris sicut vestimentum, intus sicut aqua: quoniam in ejus incidit judicium, qui potest et corpus et animam occidere in gehenna 56Matth. X, 28 ; corpus foris, animam intus. «Et sicut oleum in ossibus ejus.» Ostendit eum cum delectatione malefacere, et comparare sibi maledictionem, hoc est, poenam aeternam; quia benedictio vita aeterna est. Modo quippe malefacta delectant, sicut aqua in interiora, et sicut oleum in ossibus; sed ideo maledictio vocatur, quia talibus Deus tormenta praedixit. Tanquam in ossibus autem oleum est maledictio, cum homines inde se fortes putant, quia licet eis mala tanquam impune committere.