[«vers. 39-42.] Et pauci facti sunt, et vexati sunt.» Unde hoc, de transverso? Imo de interno. Ut enim pauci fierent, «ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.» Ideo autem tanquam de his dicit, de quibus antea loquebantur, ut cum intellectu discernantur; quia tanquam de hisdem loquitur, propter communia Sacramenta. Ad populum enim Dei pertinent, etsi non per virtutem, certe per speciem pietatis; de illis enim audivimus Apostolum: «In novissimis temporibus instabunt tempora saeva; erunt enim homines seipsos amantes» 29Id. III, 1, 2 . Primum malum, «seipsos amantes;» utique sibi placentes. Utinam sibi displicerent, et Deo placerent; utinam in difficultatibus exclamarent, et a necessitatibus liberarentur. Sed multum de se praesumentes, «pauci facti sunt.» Manifestum est, fratres; omnes qui se dividunt ab unitate, pauci fiunt. Multi enim sunt, sed in unitate, dum non separantur ab unitate: cum enim coeperit ad eos non pertinere multitudo unitatis, in haeresi et in schismate pauci sunt. «Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Effusus est contemptus super principes.» Reprobati enim sunt ab Ecclesia Dei: et magis, quia principes esse voluerunt, ideo contempti sunt, et facti sunt sal infatuatum projectum foras; ideo conculcatur ab hominibus 30Matth. V, 13 . «Effusus est contemptus super principes. Et seduxit eos in invio, et non in via.» Illi superius in via, illi ad civitatem directi, denique deducti, non seducti: isti autem in invio seducti. Quid est, «seduxit eos? Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum» 31Rom. I, 24 . Hoc est enim, «seduxit,» donavit illos sibi. Nam si proprie quaeras, ipsi se seducunt. «Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit» 32Galat. VI, 3 . Quid est ergo, «seduxit eos?» Dimisit eos. «In invio, et non in via:» quomodo enim in via homines qui partem tenent, et totum relinquunt? quomodo in via? Quae est ergo via, aut ubi agnoscitur via? «Deus,» inquit, «misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut agnoscamus in terra viam tuam.» In qua terra? «In omnibus gentibus salutare tuum» 33Psal. LXVI, 2, 3 . Utique tales ut minuantur, ut pauci fiant, hinc exeunt; a multitudine unitatis omnes exierunt, sicut paulo ante commemoravi dictum de illis: «Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum» 34I Joan. II, 19 . Sed si forte nostri sunt in occulta praescientia Dei, necesse est ut redeant. Quam multi non nostri adhuc quasi intus, et quam multi nostri adhuc quasi foris? «Novit Dominus qui sunt ejus.» Et illi non nostri qui intus sunt, quando occasiones invenerint, exeunt; et illi nostri qui foris sunt, quando occasiones invenerint, redeunt. Illud ergo accipite quod novit Deus, secundum hoc «seduxit eos in invio, et non in via.» Et quid de illis fecit? Quod dicere coeperam, quod attente audiatis. Potuit illos pati intus semper, sed nos de illis non proficeremus: cum autem separati sunt, et per quaestiones malignas inquietant nos, propositum est nobis ex illis et inquisitionis studium, et timoris exemplum. Unusquisque tremit, cum alterum videt exisse, tanquam ex illius exitu dicatur illi: «Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat» 35I Cor. X, 12 . Prosunt ergo quia exeunt: nam si intus essent, et tam mali essent, nihil de illis prodesset. Quid de illis dictum est in quodam psalmo? «Congregatio taurorum,» id est cervicatorum et superborum; «congregatio taurorum inter vaccas populorum. Vaccas» dicit seductiles animas, quae facile consentiunt seductoribus tauris. Sed quare hoc? «Ut excludantur hi qui probati sunt argento» 36Psal LXVII, 31 . Quid est, «ut excludantur?» Ut appareant, ut emineant illi qui sunt probati in eloquio Dei. Cum enim respondetur haereticis ex necessitate, aedificantur Catholici ex utilitate. Hanc sententiam plane Paulus expressit: «Oportet enim,» inquit, «haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis» 37I Cor. XI, 19 . Oportet et tauros seducentes esse, «ut qui probati sunt argento,» manifesti sint, hoc est, «excludantur.» Quid est, «argento probati? Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum» 38Psal. XI, 7 . Quicumque sunt probati in hoc argento, id est in eloquio Domini, non possunt plene exserere hoc argentum, nisi quaestionibus inquietati haereticorum. Et hic attendite quia non praetermissum est: ecce «effusus est contemptus super principes,» super illos tauros. Quare contempti sunt? Aliud annuntiantes. Quid sunt contempti? Anathematizati. «Quisquis» enim «vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.» Quid tam contemptum quam sal infatuatus, qui foras projectus conculcatur? Et videte si non principes sunt; ipsum Paulum audite: «Licet si nos, aut angelus de coelo evangelizaverit vobis praeterquam quod accepistis, anathema sit» 39Galat. I, 8, 9 . Principes sunt, docti sunt, magni sunt, lapides pretiosi sunt. Quid adhuc dicturus es; numquid angeli sunt? Et tamen, «etsi angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit:» quia et ipse diabolus angelus de coelo lapsus est. «Effusus est» ergo «contemptus super principes. Et adjuvit pauperem a mendicitate.» Quid est hoc, fratres, Contempti sunt principes, et adjutus est pauper? Abjecti sunt superbi, et instructus est humilis. Hoc fecit, et hoc faciendo «adjuvit pauperem a mendicitate.» Mendicus est ille, nihil sibi tribuens, totum de misericordia Dei exspectans; ante januam Dominicam quotidie clamat, pulsans ut aperiatur ei, nudus et tremens ut vestiatur, oculos in terram dejiciens, et pectus tundens. Istum mendicum, hunc pauperem, hunc humilem adjuvit Deus plurimum, etiam de ipsa separatione haereticorum; quia pauci tacti sunt, et vexati sunt, et seducti in invio et non in via. Denique quid postea ex illis deminutis, seductis, paucis factis, vexatis, in adjuto paupere quid fit? «Et posuit sicut oves familias.» Quasi unum pauperem et unum mendicum intelligebas, de quo dixit, «Et adjuvit pauperem a mendicitate:» pauper iste multae familiae sunt, pauper iste multae plebes sunt; multae Ecclesiae una Ecclesia, una plebs, una familia, una ovis est. «Et posuit sicut oves familias.» Magna mysteria ista, magna sacramenta, quam profunda, plena mysteriorum; quam dulciter inventa, quia diu latentia. Ergo, «Videbunt recti, et jucundabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.» Iniquitas illa garriens contra unitatem, et cogens manifestari veritatem, convicta «oppitabit os suum.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 29. Id. III, 1, 2
- 30. Matth. V, 13
- 31. Rom. I, 24
- 32. Galat. VI, 3
- 33. Psal. LXVI, 2, 3
- 34. I Joan. II, 19
- 35. I Cor. X, 12
- 36. Psal LXVII, 31
- 37. I Cor. XI, 19
- 38. Psal. XI, 7
- 39. Galat. I, 8, 9