TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18, 19.] Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. In illo tempore erat David, quando sacrificia victimarum animalium offerebantur Deo, et videbat haec futura tempora. Nonne in his vocibus nos agnoscimus? Erant illa sacrificia figurata, praenuntiantia unum salutare sacrificium. Nec nos dimissi sine sacrificio sumus, quod Deo offeramus. Audi enim quid dicat curam gerens pro peccato suo, et ignosci sibi volens malum quod fecit: Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique. Holocaustis non delectaberis. Nihil ergo offeremus? sic veniemus ad Deum? Et unde illum placabimus? Offer; sane in te habes quod offeras. Noli extrinsecus thura comparare, sed dic: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi 49Psal. LV, 12 . Noli extrinsecus pecus quod mactes inquirere, habes in te quod occidas. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Prorsus spernit taurum, hircum, arietem: jam non est tempus ut haec offerantur. Oblata sunt cum aliquid indicarent, cum aliquid promitterent; venientibus rebus promissis, promissiones ablatae sunt. Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Nostis quia excelsus est Deus: si te excelsum feceris, longinquabit a te; si te humiliaveris, propinquabit ad te.

Notes

  1. 49. Psal. LV, 12