[«vers.» 6.] «Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua.» Mandata Dei sive cum leguntur, sive cum memoria recoluntur, tanquam speculum intuendum est, secundum Apostolum Jacobum dicentem, «Si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit» 39Jacobi I, 23-25 . Talem se iste vult esse, ut inspiciat tanquam in speculo mandata Dei, et non confundatur; quia non «auditor» eorum tantum vult esse, sed «factor.» Propterea optat dirigi vias suas ad custodiendas justificationes Dei. Unde dirigi, nisi gratia Dei? Alioquin legem Dei habebit, non ubi gratuletur, sed ubi confundatur, si voluerit mandata inspicere, quae non facit.