TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos: planius enim ostendens quomodo ad eos loquetur, dixit, conturbabit eos; ut in ira sua, hoc sit, in furore suo. Iram autem et furorem Domini Dei non perturbationem mentis oportet intelligi, sed vim qua justissime vindicat, subjecta sibi ad ministerium universa creatura. Praecipue namque pervidendum est et tenendum illud quod scriptum est in Salomone: Tu autem, Domine virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos 2Sap. XII, 18 . Ira ergo Dei est motus qui fit in anima quae legem Dei novit, cum eamdem legem videt a peccatore praeteriri; per hunc enim motum justarum animarum multa vindicantur. Quanquam possit ira Dei recte intelligi etiam ipsa mentis obscuratio, quae consequitur eos qui legem Dei transgrediuntur.

Notes

  1. 2. Sap. XII, 18