Sed numquid qui proponit delinquere, publice hoc dicit, et non in semetipso? Quare in semetipso? Quia homo illum non videt. Quid ergo, quia homo non videt, in ipso corde, ubi sibi dicit ut delinquat, Deus ibi non videt? Videt ibi Deus. Sed quid sequitur? Non est timor Dei ante oculos ejus. Ante oculos timor hominum est. Non audet enim publice profiteri iniquitatem, ne vel reprehendatur, vel damnetur ab hominibus. Discedit autem a conspectu hominum: quo? Ad semetipsum: ducit se intro, et nemo illum videt: ubi meditatur dolos et insidias et delicta, nemo videt. Posset nec ibi apud se meditari, si cogitaret quia Deus illum videt: sed quia non est timor Dei ante oculos ejus, cum discesserit a conspectu hominum ad cor suum, ibi quem timeat? Numquid non ibi est praesens Deus? Sed non est timor Dei in conspectu ejus.