TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Laetabor, et exsultabo in te. Non jam in hoc saeculo; non in voluptate contrectationis corporum, nec in palati et linguae saporibus, nec in suavitate odorum, nec in jucunditate sonorum transeuntium, nec in formis corporum varie coloratis, nec in vanitatibus laudis humanae, nec in conjugio et prole moritura, nec in superfluis temporalium divitiarum, nec in conquisitione hujus saeculi, sive quae locorum spatiis tenditur, sive quae successione temporis volvitur: sed laetabor et exsultabo in te, videlicet in occultis Filii, ubi signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine 9Psal. IV, 7; etenim Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui 10Psal. XXX, 21 . Laetabitur ergo et exsultabit in te, qui narrat omnia mirabilia tua. Narrabit autem omnia mirabilia tua, siquidem nunc per prophetiam dictum est, ille qui non venit voluntatem suam facere, sed voluntatem ejus qui eum misit 11Joan. VI, 38.

Notes

  1. 9. Psal. IV, 7
  2. 10. Psal. XXX, 21
  3. 11. Joan. VI, 38