Et inimisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro. Forte quaerit aliquis, quae persona loquatur in hoc psalmo. Breviter dixerim, Christus est. Sed sicut nostis, fratres, et saepe dicendum est, Christus aliquando loquitur ex se, id est ex capite nostro: est enim ipse Salvator corporis, caput nostrum, Filius Dei natus ex virgine, passus pro nobis, resurgens ad nos justificandos, sedens ad dexteram Dei ad interpellandum pro nobis, retributurus omnia in judicio bona bonis, mala malis. Caput nostrum ille, caput dignatus est corporis fieri, carnem assumendo a nobis, in qua moreretur pro nobis: quam etiam resuscitavit propter nos, ut in illa carne resurrectionis nobis praeberet exemplum, ut sperare disceremus quod desperabamus, et haberemus jam pedes in petra, ambularemus in Christo. Loquitur ergo aliquando ex capite nostro, loquitur aliquando et ex nobis, id est ex membris suis: quia etiam quando dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare 21Matth. XXV, 35 , ex membris suis loquebatur, non ex se. Et quando dixit, Saule. Saule, quid me persequeris 22Act. IX, 4 ? caput pro membris clamabat: et tamen non dixit, Quid persequeris membra mea? sed, quid me persequeris? Si in nobis ipse patitur, et nos in illo coronabimur. Haec est charitas Christi. Quid huic comparari potest? Hujus rei hymnum immisit in os nostrum, et dicit hoc ex membris suis.