[«vers.» 2.] Et quia jam ascensurus est exauditus, quid orat? «Domine, erue animam meam a labiis injustis et a lingua dolosa.» Quae est lingua dolosa? Subdola, habens imaginem consulendi, et perniciem nocendi. Ipsi sunt qui dicunt: Et tu hoc facturus es, quod nemo fecit? et tu solus eris christianus? Et si ostenderit alios hoc facere, et legerit Evangelium ubi praecepit Dominus fieri, et legerit Actus Apostolorum; illi quid dicunt in lingua subdola et labiis iniquis? Non poteris forte implere; multum est quod aggrederis. Alii prohibendo deterrent, alii laudando plus premunt. Quia enim talis est vita quae jam occupaverit mundum, tanta auctoritas Christi est, ut reprehendere jam Christum nec paganus audeat. Legitur ille qui reprehendi non potest, quia dixit, «Vade, vende omnia quae habes, et distribue pauperibus, et sequere me» 15Matth. XIX, 21 : Christo contradici non potest, Evangelio contradici non potest, reprehendi Christus non potest; convertit se lingua dolosa ad laudem prohibentem. Si laudas, hortare. Quare laudando premis? Melius vituperares, quam dolose laudares. Quid enim diceres vituperando? Absit: foeda vita ista est, mala vita ista est. Sed quia nosti, cum haec dixeris, premi te posse auctoritate evangelica; convertis te ad aliud dissuadendi genus, ut laudando falso, me a vera laude prohibeas; imo laudando Christum, a Christo prohibeas, dicens: Quid est hoc? Ecce illi fecerunt, forte tu non poteris: incipis ascendere, cadis. Monere videtur; serpens est, dolosa lingua est, venenum habet. Roga contra illam, si vis ascendere, et dic Deo tuo: «Domine, erue animam meam a labiis injustis et a lingua dolosa.»