TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Sit ergo nomen ejus benedictum in saecula: ante solem permanet nomen ejus. Per solem tempora significata sunt: ergo in aeternum permanet nomen ejus; aeternum enim antecedit tempora, nec clauditur tempore. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In ipso quippe impletur quod promissum est Abrahae. « Non » enim « dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus » 78Gal. III, 16. Abrahae autem dicitur: « In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae » 79Gen. XXII, 18. « Neque filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine » 80Rom. IX, 8. « Omnes gentes magnificabunt eum. » Tanquam exponendo repetitum est quod supra dictum est. Quia enim benedicentur in eo, magnificabunt eum: non ipsi faciendo ut magnus sit, qui per seipsum magnus est; sed laudando et magnum fatendo. Sic enim magnificamus Deum; sic etiam dicimus: Sanctificetur nomen tuum 81Matth. VI, 9 : quod semper utique sanctum est.

Notes

  1. 78. Gal. III, 16
  2. 79. Gen. XXII, 18
  3. 80. Rom. IX, 8
  4. 81. Matth. VI, 9