TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 10.] Peccator videbit, et irascetur:» sera illa scilicet atque infructuosa poenitentia. Nam «irascetur» cui magis quam sibi, cum dicet: «Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis?» videns cornu ejus exaltari in gloria, qui sparsit et dedit pauperibus. «Dentibus suis frendet, et tabescet:» quia illic erit ploratus et stridor dentium. Non enim frondebit , et virescet, sicut fieret si opportuno eum tempore poeniteret; sed tunc poenitebit, cum «desiderium peccatorum peribit:» nullo succedente solatio. Peribit desiderium peccatorum, cum transient omnia tanquam umbra 28Sap. V, 8, 9 , cum feno arescente flos decidet. Verbum autem Domini quod manet in aeternum 29Isai. XL, 8 , sicut falsorum beatorum vanitate derisum est, sic eorumdem verorum miserorum perditioni superridebit.

Notes

  1. 28. Sap. V, 8, 9
  2. 29. Isai. XL, 8