[vers. 15.] Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae. Non diceretur, Et vivet, (de quo enim non posset dici hoc quantulocumque spatio temporis vivente in hac terra?) nisi illa vita commendaretur, in qua jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 64Rom. VI, 9 . Atque ideo et vivet qui contemptus est moriens: quoniam sicut alius propheta dicit, Tolletur de terra vita ejus 65Isai. LIII, 8. Vid. Act. VIII, 33 . Sed quid est, et dabitur ei de auro Arabiae? Nam quod inde aurum etiam ille Salomon accepit, in hoc psalmo figurate transjectum est in alium verum Salomonem, id est verum pacificum: non enim ille dominatus est a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sic ergo prophetatum est, etiam sapientes hujus mundi in Christo fuisse credituros. Per Arabiam autem Gentes intelligimus: per aurum sapientiam, quae ita excellit inter omnes doctrinas, ut aurum inter metalla; unde scriptum est, Accipite prudentiam sicut argentum, et sapientiam sicut aurum probatum 66Prov. VIII, 10, 11 . Et orabunt de ipso semper. Quod habet graecus, περὶ αὐτοῦ , aliqui interpretati sunt, de ipso; aliqui, pro ipso, vel pro eo. Quid est autem, de ipso, nisi forte quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum 67Matth. VI, 10 ? Christi namque adventus praesentabit fidelibus regnum Dei. Pro eo vero quomodo intelligatur, angustum est; nisi quia cum oratur pro Ecclesia, pro ipso oratur, quia corpus est ejus. De Christo quippe et Ecclesia praemissum est sacramentum magnum: Erunt duo in carne una 68Ephes. V, 32, 31 . Jam vero quod sequitur, Tota die, id est toto tempore, benedicent ei, satis apertum est.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 64. Rom. VI, 9
- 65. Isai. LIII, 8. Vid. Act. VIII, 33
- 66. Prov. VIII, 10, 11
- 67. Matth. VI, 10
- 68. Ephes. V, 32, 31