TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quaerendum est quid sit, et ipsum affectabat, et ad ostia tympanizabat. Non sine causa dictum est, Procidebat ad ostia portae: non sine causa dictum est, Et salivae decurrebant super barbam ejus: non frustra dicta sunt. Mercede intelligentiae diuturnus sermo onerosus esse non debet. Nostis, fratres, Judaeos ipsos, coram quibus ille mutavit vultum suum, et dimisit eos, et abiit, hodie vacare. Si illi qui Christum amiserunt, quos dimisit, et abiit, habent inanem vacationem; nos habemus fructuosam vacationem, ut intelligamus Christum qui illos dimisit, et venit ad nos. Omnia non frustra facta sunt, et in illo furore David, quod dicitur affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam ejus. Affectabat ille: quid est, affectabat? Affectum habebat. Quid est affectum habere? Quia compassus est infirmitatibus nostris: et ideo voluit ipsam carnem suscipere, in qua mortem occideret. Compassus ergo nobis, affectasse dictus est. Ideo reprehendit Apostolus eos qui duri sunt et sine affectu. Reprehendens enim quosdam, ait: Sine affectu, sine misericordia 22Rom. I, 31 . Ubi est affectus, ibi misericordia. Ubi misericordia est? Miseratus est nos desuper. Nam si exinanire se nollet, manens in ea forma in qua aequalis erat Patri sempiternus, semper nos in morte remansissemus: sed ut nos de morte sempiterna liberaret, quo nos peccatum superbiae perduxerat, humiliavit se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis. Ergo affectavit, quia pervenit usque ad mortem crucis. Et quoniam qui crucifigitur, in ligno extenditur; ut autem tympanum fiat, caro, id est corium, in ligno extenditur: dictum est, et tympanizabat, id est crucifigebatur, in ligno extendebatur. Affectabat, id est, affectum in nos habebat, ut animam suam poneret pro ovibus suis 23Joan. X, 15. Tympanizabat. Quomodo? Ad ostia civitatis. Ostium nobis est quod aperitur, ut credamus in Deum. Clauseramus ostia contra Christum, et aperueramus diabolo; contra vitam aeternam clausum cor habebamus: ille autem Dominus Deus noster, quia clausum cor habebamus homines adversus vitam aeternam, nec poteramus videre Verbum quod vident Angeli, cruce aperiebat corda mortalium, hoc est, tympanizabat ad ostia civitatis.

Notes

  1. 22. Rom. I, 31
  2. 23. Joan. X, 15