[«vers.» 12.] «Circumdederunt me sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini ultus sum eos.» Hic jam ex ordine gestarum rerum, etiam verborum ordo contexitur. Nam ipsum Dominum caput Ecclesiae recte accipimus circumdatum a persecutoribus, sicut circumdant apes favum. Quid enim ab ignorantibus gestum sit, mystica subtilitate Spiritus sanctus loquitur. Mel quippe apes operantur in favis: nescientes autem persecutores Domini, fecerunt eum nobis ipsa passione dulciorem; ut gustemus et videamus quam suavis est Dominus 11Psal. XXXIII, 9 , qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram 12Rom. IV, 25 . Jam vero quod sequitur, «Et exarserunt velut ignis in spinis:» in ejus corpore, hoc est, in populo ubique diffuso melius intelligitur; quem circumdederunt omnes gentes, cum sit collectus de omnibus gentibus. «Exarserunt» quippe «velut ignis in spinis,» quando peccatricem carnem atque hujus mortalis vitae molestissimas compunctiones, persecutionis incendio cremaverunt. «Et in nomine,» inquit, «Domini ultus sum eos:» sive quia et ipsi, malitia quae in eis justos persequebatur exstincta, christiano populo sociati sunt; sive quia caeteri eorum qui contempserunt hoc tempore vocantis misericordiam, veritatem judicantis in fine sensuri sunt. 8. [«vers. 13.] Tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me.» Quamvis enim esset jam magna multitudo credentium, quasi arenae innumerabili comparanda, et in unam societatem tanquam in cumulum ducta; tamen quid est homo, nisi quod memor es ejus 13Psal. VIII, 5 ? Non dixit, Abundantiam numeri mei, numerus gentium superare non valuit; sed, «Dominus,» inquit, «suscepit me.» Multitudinem ergo fidelium in unitate fidei simul habitantem persecutio gentium quo impelleret, ut dejiceret, non habebat: quando in eum creditum est, qui et singulos et omnes et ubique susciperet; quia eis invocantibus nusquam deesse potuisset.