TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 6.] Non in aeternum irascaris nobis.» De ira Dei enim mortales sumus, et de ira Dei in ista terra in egestate et labore vultus nostri manducamus panem. Hoc enim audivit Adam, quando peccavit 11Gen. III, 19 ; et Adam ille omnes nos eramus, quia in Adam omnes moriuntur: quod ille audivit, secutum est et nos. Non enim eramus jam nos, sed eramus in Adam: ideo quidquid evenit ipsi Adam, secutum est et nos, ut moreremur; omnes quippe in illo fuimus. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt parentes jam natis filiis: jam enim natifilii ad se pertinent, et parentes ad se pertinent. Itaque illi qui nati sunt, si tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est portent et merita ipsorum: si autem mutaverint se, et non fuerint imitati parentes malos, incipiunt habere meritum suum, non meritum parentum suorum. Usque adeo autem non tibi obest peccatum patris tui, si te mutaveris, ut nec ipsi patri tuo obsit, si se mutaverit. Sed jam quod accepit ad mortalitatem istam radix nostra, duxit de Adam. Quid duxit? Istam fragilitatem carnis, hoc tormentum dolorum, hanc domum paupertatis, hoc vinculum mortis, et laqueos tentationum: portamus omnia ista in carne hac; et ira Dei est ista, quia vindicta Dei est. Sed quia futurum erat ut regeneraremur, et credendo novi efficeremur, atque in resurrectione omnis illa mortalitas absumeretur, et novitas totius hominis repararetur; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 12I Cor. XV, 22 : hoc videns Propheta ait, «Non in aeternum irascaris nobis, vel extendas iram tuam a generatione» «in generationem.» Fuit prima generatio mortalis de ira tua; erit altera generatio immortalis de misericordia tua.

Notes

  1. 11. Gen. III, 19
  2. 12. I Cor. XV, 22