[«vers. 34.] Suavis sit ei disputatio mea: ego autem jucundabor in Domino. Suavis sit ei disputatio mea:» quae est disputatio hominis ad Deum, nisi confessio peccatorum? Confitere Deo quod es, et disputasti cum illo. Disputa cum illo, fac bona opera, et disputa. «Lavamini, mundi estote,» Isaias dicit, «auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum; cessate a nequitiis vestris, discite benefacere, judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus» 246Isai. I, 16-18 . Quid est disputare cum Deo? Te illi indica scienti, ut indicet se tibi nescienti. «Suavis sit ei disputatio mea.» Ecce hoc est Domino suave, disputatio tua; sacrificium humilitatis tuae, contribulatio cordis tui, holocaustum vitae tuae, hoc est suave Deo. Tibi autem quid est suave? «Ego autem jucundabor in Domino.» Ipsa est mutua disputatio quam dixi: indica te ei scienti, et indica se tibi nescienti. Suavis est ei confessio tua, suavis est tibi gratia ipsius. Dixit se tibi. Unde se tibi dixit? Per Verbum. Quod Verbum? Christum. Et tibi dixit, et se dixit. Quia misit Christum, seipsum dixit. Ita plane, audiamus ipsum Verbum: «Qui me vidit, vidit et Patrem» 247Joan. XIV, 9 . «Ego autem jucundabor in Domino.»