[«vers. 17-19.] Imple,» inquit, «facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.» Hoc sane illis bonum et optabile prophetatur: nec prophetaretur, nisi essent in ea societate inimicorum populi Dei etiam tales homines, quibus hoc ante ultimum judicium praestaretur; quia et nunc idem ipsi sunt, et ipsum corpus est inimicorum secundum invidentiam qua aemulantur populum Dei. Et nunc, ubi possunt, et sonant et levant caput; sed particulatim, non universaliter, sicut in fine saeculi, novissimo imminente judicio. Tamen ipsum corpus est et in his qui inde credituri sunt, atque in corpus aliud transituri (horum enim facies salubriter impletur ignominia, ut quaerant nomen Domini); et in illis qui usque in finem in eadem malitia perseverant, qui ponuntur ut stipula ante faciem venti, et silvae montibusque infructuosis similes comburuntur. Ad quos denuo revertitur, dicens: «Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi.» Non enim in saeculum saeculi conturbantur qui quaerunt nomen Domini; sed respicientes ignominiam peccatorum suorum, ad hoc conturbantur, ut quaerant nomen Domini, per quod non conturbentur.