«Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus.» Nolite putare quia deficitis in laudando. Laudatio vestra quasi manducatio erit: quantum laudatis, tantum vires acquiritis, et tantum dulcescit quem laudatis. «Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus. In aeternum misericordia ejus.» Non enim cum te liberaverit, desinet esse misericors: et ut protegat semper in aeternam vitam, misericordiae ejus est. «In aeternum» ergo «misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.» Aut omnem generationem accipe quod dictum est, «in generationem et generationem;» aut in duabus generationibus, unam terrenam, alteram coelestem. Hic est generatio una quae parit mortales; altera quae parit aeternos. Veritas ejus et hic est, et ibi. Noli putare quia hic non est veritas ejus: si non hic esset veritas ejus, non diceret in alio psalmo: «Veritas de terra orta est» 38Psal. LXXXIV, 12 ; nec ipsa Veritas diceret, «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi» 39Matth. XXVIII, 20 .