TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 62.] «Media nocte,» inquit, «surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae.» Quia et hoc ipsum quod funes peccatorum circumplectuntur justum, judicia sunt justitiae Dei. Propter quod dicit apostolus Petrus, tempus esse «ut judicium jam incipiat a domo Domini. Et si initium,» inquit, «a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si justus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt» 239I Petr. IV, 17, 18 ? Hoc enim ait de persecutionibus quas patiebatur Ecclesia, cum funes peccatorum circumplecterentur eam. Proinde mediam noctem graviora tribulationis intelligenda existimo. In qua dixit «Surgebam:» quia non eum sic affligebat, ut dejiceret; sed exercebat, ut surgeret, id est, ut ea ipsa tribulatione ad fortius confitendum proficeret.

Notes

  1. 239. I Petr. IV, 17, 18