[vers. 6.] Propter hoc sequitur in Psalmo, Dilexisti omnia verba submersionis. Eripe ergo te, si potes, a submersione. Naufragium fugis, et plumbum amplecteris! Si non vis mergi, tabulam apprehende, ligno portare, crux te perducat. Nunc vero quia Doech es Idumaeus, motus et terrenus, quid facis? Dilexisti omnia verba submersionis, linguam dolosam. Haec praecessit, verba submersionis secuta sunt linguam dolosam. Quid est lingua dolosa? Ministra fallaciae est lingua dolosa, aliud in corde gestantium, aliud ore promentium. Sed in his subversio, in his submersio.