[vers. 7.] Cujus maledictione os ejus plenum est, et amaritudine et dolo. Magnum enim maledictum est, tam nefandis artibus coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita comparare. Sed hac ejus maledictione os plenum est: non enim habebit effectum ista cupiditas, sed intra os ejus tantum valebit ad eum perdendum, qui haec sibi ausus est polliceri cum amaritudine et dolo, id est, ira et insidiis quibus in suas partes conversurus est multitudinem. Sub lingua ejus labor et dolor. Nihil est laboriosius iniquitate et impietate: quem laborem sequitur dolor; quia non solum sine fructu, sed etiam ad perniciem laboratur. Qui labor et dolor ad illud refertur quod dixit in corde suo, Non movebor de generatione in generationem sine malo: et propterea, sub lingua ejus; non, in lingua; quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem alia locuturus, ut bonus et justus et Dei filius videatur.