TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Rursusque ad hos redit, qui in eadem societate inimicorum ad hoc confundendi sunt, ne confundantur in aeternum; et ad hoc perdendi in quantum mali sunt, ut boni facti inveniantur in aeternum. De his enim cum dixisset, «Et confundantur, et pereant;» statim subjecit, «Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus altissimus in omni terra:» ad hanc cognitionem venientes sic confundantur, ut placeant; sic pereant, ut permaneant. «Cognoscant,» inquit, «quia nomen tibi Dominus:» tanquam non vero nec suo nomine nuncupentur quicumque alii domini nominantur; quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati nec domini sunt: sicut dictum est, «Ego sum qui sum» 25Exod. III, 14 ; tanquam non sint ea quae facta sunt, si comparentur ei a quo facta sunt. Quod vero adjunxit, «tu solus altissimus in omni terra,» vel, sicut alii codices habent, «super omnem terram;» utique et in omni coelo, vel super omne coelum: sed hoc dicere maluit, quo terrena superbia premeretur. Desinit enim superbire terra, id est homo, cui dictum est, «Terra es» 26Gen. III, 19 ; et, «Quid superbit terra et cinis» 27Eccli. X, 9 ? cum cognoscit Dominum esse altissimum super omnem terram, id est, nullius hominis cogitationes valere adversus eos qui secundum propositum vocati sunt, et de quibus dicitur, «Si Deus pro nobis, quis contra nos» 28Rom. VIII, 28, 31 ?

Notes

  1. 25. Exod. III, 14
  2. 26. Gen. III, 19
  3. 27. Eccli. X, 9
  4. 28. Rom. VIII, 28, 31