[vers. 1.] Titulus Psalmi sic se habet: In finem pro filiis Core, Psalmus ipsi David. Filios istos Core habent tituli Psalmorum etiam alii nonnulli, et indicant dulce mysterium, insinuant magnum sacramentum: ubi et nos ipsos libenter intelligamus, et agnoscamus in titulo nos qui audimus et legimus, et tanquam speculo proposito qui sumus intuemur. Filii Core qui sunt? Fuit homo quidam Core nomine 1Num. XVI, 1, sic enim vocabatur aliquis homo: verumtamen cum leguntur quae scripta sunt, et invenitur sermo divinus loqui ad quosdam, qui non valde intelliguntur filii esse illius unius hominis qui vocabatur Core; recurrit animus ad mysterium, ut quaerat quid significet Core. Quia enim verbum hebraeum est, dicitur utique et interpretatur in graecam linguam et in latinam linguam. Et factum est jam; multa nomina hebraea interpretata sunt nobis: et inspicimus, et invenimus Core interpretari Calvum. Multo magis attendistis. Obscurum erat cum dicerentur filii Core, nonne obscurius est cum dicuntur filii calvi? Qui sunt isti filii calvi? An forte filii sponsi? Quia sponsus in loco Calvariae crucifixus est. Recolite Evangelium, ubi Dominum crucifixerunt, et invenietis eum in loco Calvariae crucifixum 2Matth. XXVII, 33. Proinde qui crucem ejus irrident, a daemonibus tanquam a bestiis devorantur. Nam significavit et hoc quaedam Scriptura. Cum ascenderet propheta Dei Elisaeus, clamabant post eum pueri irridentes, Ascende calve, ascende calve: ille autem non tam crudeliter quam mystice, fecit illos pueros ab ursis exeuntibus devorari 3IV Reg. II, 23, 24. Si non devorarentur illi pueri, numquid usque adhuc viverent? aut non possent mortales nati etiam febre intercipi? Mysterium in eis tamen non ostenderetur, ubi posteri terrerentur. Nemo ergo irrideat crucem Domini: Judaei sunt possessi a daemonibus et devorati. Nam in Calvariae loco crucifigentes Christum, et levantes in cruce, tanquam ipsi dicebant sensu puerili, non intelligentes quid loquerentur, Ascende calve. Quid est enim, Ascende? Crucifige, crucifige 4Luc. XXIII, 21 . Proponitur enim pueritia ad imitandum humilitatem, et item proponitur pueritia ad cavendum fatuitatem. Proposita pueritia ad imitandum humilitatem a Domino est, quando vocavit ad se pueros, et cum prohiberentur ab illo, dixit: Sinite eos venire ad me, talium est enim regnum coelorum 5Matth. XVIII, 2, et XIX, 14 . Propositum exemplum pueritiae ad cavendam fatuitatem ab Apotolo est: Fratres, nolite pueri esse sensibus. Et rursum proponit ad imitandum: Sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis 6I Cor. XIV, 20 . Pro filiis Core. Psalmus canitur: ergo pro Christianis cantatus est. Audiamus eum tanquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in Calvariae loco crucifixerunt. Illi enim meruerunt a bestiis devorari, nos ab Angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo appellato mystice calvo, propter Calvariae locum. Ipsa enim cruce in qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram, quia eam suo ligno signavit. Denique ut noveritis, quia nobis dicuntur haec, videte quid dicitur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. Num. XVI, 1
- 2. Matth. XXVII, 33
- 3. IV Reg. II, 23, 24
- 4. Luc. XXIII, 21
- 5. Matth. XVIII, 2, et XIX, 14
- 6. I Cor. XIV, 20