Non habitabit juxta te malignus: id est, non sic videbit ut haereat. Ideo sequitur, neque permanebunt injusti ante oculos tuos; quia oculi eorum, id est mens eorum reverberatur luce veritatis propter tenebras peccatorum, quorum consuetudine fulgorem rectae intelligentiae sustinere non possunt. Ergo et qui vident aliquando, id est, qui verum intelligunt, tamen adhuc injusti sunt, non ibi permanent amando ea quae avertunt a vero; gerunt enim secum suam noctem, id est, non solum consuetudinem, sed etiam amorem peccandi. Quae nox si transierit, id est, si peccare destiterint, et ipse amor atque consuetudo fugata fuerit, fit mane; ita ut non solum intelligant, sed etiam inhaereant veritati.